

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 9: Versus 43
Ubi vermis.[BEDA.]Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis generat aeternam. Debemus ergo corpus continentiae sale, et mentem condimento sapientiae ab erroris et vitiorum labe castigare.